Record

Call numberUYSL110/PW/7
TitlePittance writ: Charter granting a tenement in St Andrews to Johannes Pelliparius
CollectionMuniments of the University of St Andrews
DateJune 1348
DescriptionCharter by William, Prior of St Andrews, granting a tenement in St Andrews to John Skinner (Johannes Pelliparius)

Grant by William, Prior of St Andrews [Fife] to Johannes Pelliparius, of a tenement in South Street (vico australi), St Andrews, for a rent of 80d sterling payable over two years.

No witnesses named.

Seal missing.

Transcription:
Hec presens indentura testatur quod anno Millesimo Tricentesimo Quadragesimo octavo die martis proxima post festum beati Barnabe Apostoli apud Sanctum Andream facta fuit hec convencio inter Venerabilem patrem dominum Willelmum permissione divina priorem Sancti Andree et eiusdem loci conventum ex parte una et Johannem pelliparium ex parte altera. Videlicet quod prior et conventus antedicti concesserunt et ad feodam firmam dimiserunt predicto Johanni et heredibus suis quoddam tenementum spectans ad officium elemosinarie jacens in vico australi civitatis Sancti Andree inter terram Johannis Marescellus ex parte orientali ex parte una et venellam qua itur ad vicum prioris ex parte occidentali ex parte altera quod quidem tenementum continet in fronte super vicum australem duas particatas et in longitudine versus austrum octo perticatas videlicet a Cono dicte venelle usque ad quendam murum lapideum includentem ortum elemosinarum ex parte boriali in dicto eciam tenemento continetur quidam ortus qui fuit Thome Rede inclusus predicto muro ex parte australi et quodam alio muro lapideo ex paarte orientali tenendum et habendum sibi et heredibus suis de priore et conventu supradictis et eorum successoribus in perpetuum cum omnibus pertinenciis commoditatibus et aysiamentis ad dictam terram spectantibus seu spectare valentibus quoquo modo reddendo inde annuatim idem Johannes et heredes sui predictis dominis priori et conventui et eorum successoribus octo decem solidos sterlingorum ad duos anni terminos per equales porciones videlicet unam medietatem ad festum pestecoste et alim medietatem ad festum sancti martini in hyeme. In cuius rei testimonium parti huius indenture in modum cyrography confecte penes dictum Johannem remanenti sigillum commune capituli sancti Andree est appensum parti vero penes predictos priorem et conventum residenti sigillum predicti Johannis est appositum.

St Barnabas' day is 11 June.
Extent1 sheet
LanguageLatin
LevelItem
Add to My Items